- COERULEUS Color
- COERULEUS ColorGraecis κυανοῦς, nihil aliud, quam purpura dilutior et pallidior est, Salmas. ad Tertullian. de Pallio.Alias apud Poetas, pro atro seu nigro. Statius. Theb. l. 4. v. 449. ubi de Infernalibus sacris,Tum fera caeruleis intexit cornua sertis,i. e. nigris, omnia enim in illis Sacris nigra. idem, l. 1. Sylv. 6. v. 85.Et iam caerula nox obibat orbem.Servio vero propritim carulum est nigram viridi mixtum, ad l. 7. Aen. Ferrugineum et caerulum, eosdem colores agnoscit Cyrillus Glossographus. Hinc omni rei terribili aut belluae color hic adcribitur. Statius, l. 1. Theb. v. 562.----- ----- animos advertite, pandam:Postquam caerulei sinuosa velumina monstri,Terrigenam Pythena ----- -----Ovid. l. 3. met. v. 38.----- longô caput extulit antrôCaeruleus Serpens ----Val. Flaccus, l. 1. Argon. v. 651.----- ----- pontum pater et turbata reponitLittora; depellitque Notos; quos caerulus horror,Et madidô gravis unda sinu, longeque secutusImber ad Aeoliae tendunt simul aequora portae etc.Inprimis mari et rebus marinis: Hinc Caerulus, pro Neptuno et Caeruleum agmen. i. e. omnia marina, apud eundem Papinium, aliosque Poetas passim. Unde et talis Rhapsodorum olim habitus, cum Ulyssis errores, quos mari imprimis passus est, repraesentarent etc. Vide Caspar. Barthium, Animadversion. ad Papinium Statium, Part. 1. p. 159. 204. et 292. Part. 2. p. 541. 1087. et 1088. Part. 3. p. 185. et 1743. uti de Caeruleis in lucut matronarum Romanar. vestibus infra aliquid lemmate Pingere veste, de calceis eiusdem coloris, Sebastocratis olim in Aula Constantinopolit, din Franciae Regum, voce Tzancae. De Caerulea vero putpura, supra in Caeruleus. Vide quoque infra Indicum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.